HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT CXVI: De constantia Pauli

#Act. XXVII

Et cum vellent nautae aufugere demittentes scapham in mare, videns hoc Paulus in spiritu, ait centurioni, et militibus: Nisi in navi manserint homines isti, non potestis salvi fieri. Et statim milites absciderunt funes scaphae, et abiit per mare. Cum autem illucesceret dies, rogabat Paulus omnes, ut sumerent cibum, ut fortiores essent ad laborem sustinendum. Quartadecima, inquit, dies est hodie, ex quo exspectavimus serenitatem aeris, et permanetis jejuni, nihil accipientes. Forte die illa nihil comederant, vel forte dies plures sine cibo transierant. Confortamini, inquit, et cibum sumite; quia nec etiam capillus de capite vestro peribit. Et hoc dicto sumebat panem in conspectu omnium, cum gratiarum actione, juxta morem solitum, et cum fregisset coepit manducare. Alii quoque animaequiores facti, sumpserunt cibum, et erant animae in navi ducentae septuaginta sex.